Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 41

Cumque instructi.Haec sententia humanam percutit superbiam, quae de suis viribus praesumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhaei enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiae, et praesumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem poenarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennae tradi. Daemones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiae ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra praesumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, coelestis patriae gaudia promissa consequamur.Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiae, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhaeis, id est daemonibus.
(* Traductions européennes)